et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in
caelo quasi media hora
et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae
sunt illis septem tubae
et alius angelus venit et stetit ante altare habens
turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret
orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante
thronum
et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de
manu angeli coram Deo
et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne
altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et
fulgora et terraemotus
et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut
tuba canerent
et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in
sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta
est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride
conbustum est
et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne
ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris
sanguis
et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et
tertia pars navium interiit
et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella
magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem
fluminum et in fontes aquarum
et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia
pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de
aquis quia amarae factae sunt
et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars
solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut
obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia
et nox similiter
et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium
caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de
ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri